# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.1-7-18

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.1 to 21.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.1-7

(Vers. 4, 5.) « Quia haec dicit Domninus eunuchis: Si custodierint Sabbata mea, et elegerint quæ volui, et tenuerint fœdus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomem melius a filiis ct filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quoJ non peribit » LXX: c Haec dicit Dominus ennuchis: Qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quae ego volo, ct tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, ct in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, et nou deficiet. » Duo proposuerat, proselytos et eunuchos. Prius loquitur de eunuchis, datque cis praecepta vivendi. et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquilur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens, lie se putent subjacere maledicLo, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non jacit semen in Israel (Deut. VII, 14). Si, inquit, custodierint Sabbata mea, et de meis præceptis clegerint ea quæ volui, et non ea quæ pro audientium imbecillitateconcessi, et faedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in empto meo, et in muris firauissimæ civitatis meæ locum, et nomen melius filiis et tHhabus, quod nulla oblivione delebitur. Qui sint cunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quæ Dei sum; quibus loquitur et Sapientia, rim titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quœ nun cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitalem, neque cagitavit contra Dominum mala.Dabitur enim fidei e jus elecla gratia, et pars in tem p/o Domini.cleleclabi!is (Sap. III) 13, 14). Hæc sterilis virginitatefecunda |Al. fecundata] est; hic eunuchus regro cœlorum vim facit, et violenter diripit illud.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
