# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.21-37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.21 to 21.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.21

juxta Aquilam, typhonibus, quos nos in dracon" vertimus; juxta Symmachum OKHIM (), quod verbum iN Hebraico continetur. Et habitabunt ibi struthiones, animal semper solitudines appetens, de quo in Job plenius scribitur: qui cum pennas habere videatur, tamen de terra altius non elevatur: pro quo LXX σειρη̃νας, id est, sirenas interpretati sunt. Pilosos autem qui dicuntur Hebraice SIRIM, Theodotio erectis et stantibus pilis interpretatus est. Symmachus et LXX dæmonas transtulerunt. Pro Onocentauris quoque, quos soli LXX interpretati sunt, imitantes gentilium fabulas, qui dicunt fuisse hippocentauros, tres reliqui interpretes ipsum posuere verbum Hebraicum IIM quod nos in ululas verimus. Ubi autem LXX dixerunt, cubilia facient hericii in domibus eorum, et in Hebraico positum est THANNIM, Aquila et Symmachus et Theodotio, sirenas interprelati sunt; significantes vel bestias aliquas esse, vel daemonas, juxta errorem gentilium dulce canlantes, et decipientes homines, qui hujus saeculi naufragium clausis aurihus transire non possunt. Porro onocentauri nomen, ex asinis centaurisque compositum, videtur mihi signiGcare eos, qui ex parte aliquid humanum sapiunt; et rursum voluptalibus et coeno turpitudinis abducuntur ad vitta. Dicitur ergo secundum tropologiam, quod in Qne mundi, vel mortis uniuscujusque, omnis gloria et snperbia Chaldæorum, et confusio mundi, recedat a nobis; et ita omnia subvertantur, sicut subvertit Dcus Sodomam et Gomorrham; nec ultra mundi istius futurus sit status sed pereat in æternum. Nec ponat ibi Arabs tentoria sua, de quo in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Iter facile ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen ejus (Psal. LXVII. 5). Nec pastores ibi requiescant, angeli videlicet qui humano praesunt generi, et quotidie vident faciem Patris: sed requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenæ, quas omnes bestias in figura intelligimus angelorum, vel daemonum, et eorum quibus tradimur ad puniendulu.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
