# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.22-33

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.22 to 21.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.22

xxi, 58); et hoc est, quod nunc dicit: Et Israel non congregabitur, id est, non revertetur ad Dominum. Satisque miror quomodo vulgata editio fortissimum centra Judæorum perfidiam testimonium alia interpretatione subverterit, dicens: Congregabor et glorificabor coram Domino: Cunt Theodotio et Symmaehus nostrae interpretationi congruant. De Aquila autetn non miror, quod homo eruditissimus linguae Hebraicæ, et verbum de verbo exprimens, in!hoc loco aut simularit imperitiam, aut Pharisaeorum perversa expositione deceptus sit, qui interpretari voluit, et Israel ei congregabitur hoc est, Deo, cum verbum Hebraicum LO, in hoc loco noa scribatur per LAMED et VAV (): quod si esset, significaret, ei vel illi; sed pbr LAMEDet ALEPH () quod proprie non sonat. Quia igitur non est reductus Jaeob ad Deum, nec Israel congregatus: propterea Filius loquitur illis non credentibus: Glorificatus sum in oculis Domini, In me enim omnis mundus. credidit: et Deus meus factus eat fortitudo meat qui et consolatus est me tristem super abjectione populi mei, et dixit mihi: Parum est si servias mihi ad suscitandastribus Jacob, quae suo Vitio corruerunt, et ad fæces sive reliquiasIsrael convertendas. Hoc enim verbum Hebraicum bESUaE () sonat. Pro illis enim dedi te in lucem omnium gentium, ut illumines universum munduiu, et salutem meam, pec quam omnes salvi fiunt, usque ad extrema terrae facias pertenire. Iliud autem quod in Septuaginta legitur. Congregabor et glorificabor coramDomino, sic intelligi potest, ut congregatus sit Dominus cuna credentibus. Quodque sequitur: Dixit mihi: Maenum tibi est ut voceris puer meust magnum referar mus ad hominem et ad puerum, qui comparatione Dei parvus est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
