Latin
21.24 to 21.51
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.24-51
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 20). Et rursum: Sine comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (1 Cor. X, 3i). Unde et Dominus maledicentibus non remaledicebat (1 Petr. H), et pro persecutoribus precabatur. Quod autem praecipit: Dicite fratribus vestris (Matth. XXVIII, 10). non simpliciter accipiendum est, alioquim multi fratres vocant, et in corde non retinent charitatem, de quibus scribit Apostoius: Deum confitentur se scire, operibus autem negant (Tit. I, 16). De quibus et Dominus loquebatur: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum ccelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis esi (Matth. VII, 21). Sicque stare potest illa sententia: Nemo dicit, Dominus Jesus, Nisi in Spiritu sancio (1 Cor. III, 3). Nant cum haeretici dit'ant Dominum Jesum, et multi in resurrectione dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Respondebit eis Dominus: Recedite a me, nescio vos, operarii iniquitatis. Ergo dicere, non sermone, qui faci'is est, sed affectu et operibus. comprobatur. Ex quibus discimus, eumdem esse utriusque Testamenti Dominum quipraecipit, ut si viderimus jumentum inimi i nostri cadere sub onere suo, non transeamus, sed levemus cum eo, et sl bovem aut asinum invenerimus errantem, reddamus ei (Luc. xv, Matth. XVIII). Hæc juxta LXX. Porro juxta Hebraicum, iiic mihi sensus videtar: Audite, apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis verbum Domini, narrabo quid dixerim fratres vestri qui oderunt, et separant vos. ei arbitrantur alienos. non propter mala vestra; sed propter nomen meum, qui immundos existimant cunctos de sua in me gente credentes, et dicunt: Recede a me, quia immundus es. Quid ergo est quotl eos dixisse commemorat: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra? Cujus versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates?