# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.25-47

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.25 to 21.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.25

Legamus Xenophontis octo librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiæ cernemus expletam. Quae eniin civitas illi non patuit? quae non regum terga subjecit? qui muri prius inexpugnabiles non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: Dedi tibi thesauros et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum, præsertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse prædictum. Quod quidem et Josephus in undecimo Judaicae Antiquitatis volumine refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Judaeos quasi Dei familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui libi propter Jacob servum meum, et lsrael electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob; et multo ante prædixi, ut Isaac et Josiam; ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et ill cujus typum et imaginem præcessisti. Tu autem non cognovisii me, id est, simulacra coluisti, non Deum. Accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco salis mirari nequeo, quae stultitia sit tegentium, ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. Ego, ait, Dominus, et non esi amplius extra me. Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me eat, nullus est alter Deus. £t hæc feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum. Ego Dominus, et non est alter. Pater euim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et in Esdræ volumine posituiu est, scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
