# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.38-45

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.38 to 21.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.38

Et in domibus quondam voluptatis, ubi erat lætitia et gaudium, sit planctus ulularum, et lamentabilis vox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem. Tempus auteur imminere judicii, et diem consummationis Babyloniæ uon elongari, nequaquam mirabitur, qui quotidie per sanctos viros in his qui credunt in Domino, subverti viderit Babylonem: et aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse vicinam. De generibus OOsliarum, immo monstrorum, breviter diximus: quia in priori libro I juxta historiam ei parte perstricta suuL. Hoc quoque considerandum, quod postquam ecclesiasticus sermo et doctrina Salvatoris urbem confusionis everterit, ita taL Sodomæ et GOlllorrhæ comparetur, non habitetur a sanctis viris, nec pastores requiescant in ea, qui Christi gregem pascere consueverant: sed e contrario requiescant iui besuae, et dracones, ei struthiones, et pilosi saltent in ea. Quidquid euim haeretici loquuntur in synagogis Satanæ, non est doctrina Domini, sed ululatus dæmonum et pilosorum. quos imitabatur Esau. Et sirenae requiescent in delubris voluptatis, quae dulci et mortifero carmine animas pertrahunt in profundum: u1 saeviente naufragio, a lupis et canibus devorentur. Prope est ergo et instat quotidie tempus ruinae hæreticorum, et non differtur eorum subversio.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
