# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.48-62

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 21.48 to 21.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21.48

Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est diem et noctem: pacem et malum, hoc est otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis maiaque sustinuit servitutis, et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium rcceperunt. Quomodo enim luci contrariaj tenebrae sunt: ita paci contrarium bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum, cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secunduin illud quod in Evangelio scriptum est: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Possumus juxta tropologiam haec et de ecclesiastico viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta Scriptura commemorat (Act. vt), quod nullus potuerit resistere sapientiæ ejus, et ut reges, id est patriarchas singularum hæreseωn, suae subjiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur dialectica arte conclusum: ei in mediulu proferat arcana haereticorum, superans eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (ColosI. II). Istiusmodi virum vocat Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri ejus Jacob, et electi illius Israel. Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavero debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire: Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim, instructus armatura Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Jacob et Israel Deus; confundetur Marcion, daos deos intelligens, unum bonum, et alium justum; alterum invisibilium, alterum visibilium conditorem; e quibus prior lucem faci.1, secundus tenebras;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
