# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22-5

( Vera. 7.) < Hœc dicit Dominus redemptor Israel Sanctus.ejus ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter PQmiuum, quia fidelis est: et Sanetum Israel qui elegit te. > LXX: ( Sic dicit Dominus qui eruit le Deua Israel, Sanctificate eum qui despicit animan suam, qui abominationi est gentium, qui sorvus est principum '. Reges videbum eum, et consurgent principes, et adorabunt eum propter Dominum: quia fidelis est Sanctus Israel, et elegit te. » Pro eo quod nos diximus: Ad contemptibilem animam ad abominatamgentem, ad servum dominorumTheodotio transtulit; Ei qui despicit animam, qui abominationi est genti, qui servus est principum: quod manifeste Christi persona conveoit. Ipse enim bonus pastor posuit animam suam pro ovibus suis (Joan. x), et contempsit eam, quia abominationi est genii Judæorum, cui ter per singulos dies sub nomine NaMrenorum maledicunt in synagogis suis Qui servus fuii principum et tam humilisut staret ante Annam et Caipham, et crucifigendusPilato et Herodi mitteretur. Cui interpretationi Aquila consensit, ei ex parte Septuaginta, licet in eo mutaverint sensuln et extenuaverint, quod pro gente, gentes, et pro servo, servos interpretati sunt. Alii vero hoc dici arbitrantur ad gentem Judæorum, quae contempsit animam suam, et abominationi est oniverso mundo; et servit principibusde quibus scriptum est Qui devorant plebem meam sicut cibum panis (Psal. XIII, 4). Sed melior super Christo interpretatio. Quae igitur Pater, redemptor quondam et Sanctus Israel, ad Filium loquitur? Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt, quando venerit in gloria Patris cum angelis.mis, et sederit in throno gloriæ suæ, judicans vivos et mortuos; tunc Clunes adorabunt eum propter Dominum Patrem suuM, qui elegit eum 1. Sive ita intelligendum, Reges quorum cor in manu Dei est, et Ecclesiae Dei principes, adorabuut te, quia fidelis est Dominus, Sanctus Israel gui elegit te. Hæc autem omnia ad eun rcf rl, qui contempsit animam suam, qui abominatur a gente, qui servus esi principum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
