Latin
22.16 to 22.33
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.16-33
Unproofread scanNot analysed yet
et tenebunt reliquias domus Israel, et adducent eos in locum suum, ut habitem in tabernaculis eorum; et possidebit eos domus Israel super terram Domim in servos et ancillas. Prodest quippe malis, ut bonis serviant. Unde et Esau dicitur: Servies fratri tuo. Et ad Jacob, Serviet libi frater tuus (Gen. XXVII). Et accipient eos qui se sophismatibus aute deceperant; et exactores suos, qui omnia lucri causa faciunt, redigent in servitutem. Postquam autem requieverit Jacob et Israel a labore suo, quo multum contra sæculum et hæreticos pugnando laboraverat; et a concussione et servitute sua, qua malignae interpretationi et falsis dogmatibus ante servierat; tunc sumet planctum atque parabolam contra regem Babylonis, sermonem videlicet hæretici erroris et confusionis; et dicet quæ sequuntur. Locum istum Judæi interpretamur carnaliter, quod postquam reversi eunt de Babylone, factum esse docere non poterunt. Neque enin Babylonii servierunt eis, qni eos prius ceperant: nec victis Babyloniis, domus eorum possederunt; neque habuerunt ens in servos et ancillas. Restat igitur ut juxta fabulas suas de imperio hoc putent futurum esse Romano; quibus superatis in ultimo tempore, serviturae sint eis gentes, quibus ante servierint. Qnod ei seqnenles litteram, spe se falsa decipiunt, quis eis concedet, lit Roma vocetur Babylon, et Nabochodonosor rex Romani imperii?