# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.19-40

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 22.19 to 22.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/22.19

LXXXVI, 5). Quas sepes atque macerias, hoc enim Greco sermone significat ϕραγμούς, agro et vineis circultldari Scriptura commemorat: Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam; et post paululum: Quare destruxisti maceriam ejus: et vindemiant eam omnes qui transeunt viam (Psal. LXXIX, 9 et i3)? Et in hoc eodem propheta: Vinea factaest dilecto (Isa. v, i); quam pulchro sermone describens, intulit: Ædificavi turrem, et maceria circumdedi (Ibid. i). Qnam qui destruxit, juxta Ecclesiasten (cap. x, verse 8), mordebit eumroluher. Quae ideo circumdata est, ut omnium bestiarum in vineam Dei prohibeatur acceSSUS. Iste cst autem coluber tortuosus, qui decepit Evam in paradiso, quae quia Dei praecepta destruxerat, propterea morsibus ejus patuit, et audivit a Domino. Tu observabis caput ejus; et ille observabit tibi calcaneum (Gen. III, i5). In eo loco, ubi nos juxta Septuaginta interpretati sumus, ne quid innovare videremur, quia vulgatum est testimonium, et vocaberis ædificalor sepium, in Hebraico legitur, et vocabitur in te, GODER PHERES () quod Aqui a interpretatus est3 περιϕράϰτηςδιαϰοπη̄ς, quod nos possumus justa sensum dicere, gui se opponit Dei iracundiæ sævient. Denique Symmachus transtulit, murum Ope ponell. cædenti, qualis fuit Moyses, et Aaron, et Samuel, qui iræ Domini restiterunt, et quasi ædificato muro, indignationi ejus posucruut terminum. Quod et Jeremiæ dicitur, ne occurrat Domino, ne iræ ejus velit resistere, et indignationem ita precibus quasi quodam muro intercludere (Jerem. VII): et Moysi, quasi teneretur ab eo Dominus: Dimitte me, inquit, et percutiam populum istum (Ezocl. XXXII, 10). Istiusmodi ergo aedificator maceriarum murorumque et sepium, convertet semitas in quietem, ut nequaquam Dei ira desaeviat, sed placatus sit eis Dominus, et omnes in dignationis semitæ conquiescaul.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
