# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23-2

(Vers. 5, 6.) « Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum: virgam dominantium, caedentem populos in indigna tione, plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. » In Petri Epistola legimus: Tempus est, ut incipiat judicium a domo hei (7 Petre IV, i 7). Et in Ezechiel tortoribus dicitur: A sanctis meis incipite (Ezech. XI.6). Pro diversitate quippe peccati, judicii ordo disponitur: ut qui minus deliquerint, ante purgentur, novissimus autem inimicus destruatur mors. Ergo cum Israel de servitute dura fuerit liberatus, sumet parabolam contra regem Babylonis, quam ciebemus intelligere ut parabolam. Si enim contra Nabuchodonosor sermo est, et simplex hisloriæ expositio, quomodo parabola dicitur, quæ multi alteri παραϬάλλεται, id est, comparatur. Miratur ergo Israel quomodo cessaverit exactor, qui exigere consueverat usque ad novissimum quadrantem. Exigere autem consuctus non alios nisi debitores, qui dieu nt in Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Huic exactori debitores traduntur a judice, qui eos mittit in carcerem et exigit usque ad peccatum nlinimuln. Deniqne et Paulus apostolus Corinthium fornicantem, qui uxorem patris acceperat, necnon Phygellum et Hermogenem tradidit exactori (1 Cor. v; II Tim. 1). Et de his exactoribus etiam supra dicitur: Populus meus, exactores vestri deprœdantur vos; et qui repetunt, dominator veltri. Pro Irfbuto, Aquila famem interpretatus est. Sublato enim a nobis sponso, fantem parimur verbi Dei, et jugiter a corpore Domini jejunamus. Idcircoque virga et baculus impiorum, pro quo Septuaginta jugum interpretati sum, percutit nos, sive opprimit; quia noluimus sustinere jugum levissimum, jugum Salvatoris. Hoc autem baculo et bac virga, insanabili gentes furore caedebat, et fugientes persequebatur crudeliter: non emendare volens traditos, sed occidere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
