Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers 4, 5). «Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem: emarcuit cor meum, tenebræ obstupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita eat mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes, et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. »LXX: «Inique egi ut non audirem, festinavi ut nou viderem, errat cor meum: iniquitas inundavit super me; anima mea in sistit timori. Para mensam, specularespeculam: comedite, bibite: surgite, principes, parate clypeos. »Prae auditu, et visione durissima quam cernebat cie deserto mari propheta venturam, corruisse et turbatum esse se dicit, et propemodum caligantibus oculis, et stupefacta mente, nescisse quid cerneret. ilia enim Babylon (pro qua Aquila, et Theodotio, tenebras interpretati sunt, ut signiDcarent mundum istum, qui in maligno positus est (I Joan. v), et cujus principcs sunt juxta apostotum Paulum (Ephes. VI), rectores tenebrarum istarum ),quae quondam vel prophetæ, vel Deo amabilis fuit, facta est in sua subversione mirabilis. Unde prophetae praecipitur, ut vescens in mensa Domini, et illius saturatus cibo, diligentiuscoutempletur, quæ ventura sint (nnollo: dicilurque per eum ad omnes credentes, ut comedentes et Libentes corpus et sanguinem Domini, verLantur in principes Ecclesiæ, et cum apostolis audiant, Surgite: arripiantque clypeum fidei de armatura apostoli Pauli (EplJes. VI ),in quo possint ignita diaboli jacula exstinguere, loc juxta Hebraicum, et cæptam super mundo interpretationem. Transeatuus ad editionem LXX, quæ multum a superiori bus discrepat. Corripit se propheta, imo sub persona sua aliorum confitetur crrorelU, qai sequentes occidentem litteram, contemnuntspiritum vivificantem; et inique fecisse se dicit, ut non audiret legem spiritualiter: sed econtrario festinaret Dci sacramenta non cernere, nee diceret cum David: Reve/a oculos meos, el considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII), i8). Idcirco errat cur Ejus, et Judaica superstitione completum, non in charitate Dei, sed in timore consistit, ut habeat spiritum servitutis in timore, et nequaquam Spiritum adoptionis, ill quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Unde præcipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiriLllaliulll, comedantque omnes ill ea, qui illius sequuntur exempluml, et bibant: et veteri errore contempto consurgant in spiritu, qui jacebant in littera, et Gant principes, dicantque cum Propheta: Domine, III scuto bonæ voluntatis tuæ cotonasti nos (Psal. v, i3).