# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.1-2-33

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 23.1 to 23.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1-2

(Ycrs. 14). « Morientes non vivant, gigantes non resurgant. Propterea visitasti et contrivisti eos, ct perdidisti ornent memoriam eorum. » LXX: c Mortui cnim vitam non videbunt; neque medici suscitabunt. Idcirco induxisti, et perdidisti, et tulisti omne masculum [Al. omnem masculinum] eorum. » Symmachus more suo manifestius: c Murtui non viviftcabunL; gigantes non suscitabunt. Propterea visitasti, et contrivisti eos, et disperdidisti omnem memoriam eorum. r Dicamus primum jutta LXX. Quæstio videtur esse difficilis, quomodo mortui vitam nun videant. Quæ sic solvitur, tan- C diu eos vitam non videre, quandiu mortui sunt. Quomodo si dicamus, Cæcus non videt lumen quandiu caecus est; sin autem receperit sanilatem, luneu aspiciet: sic et qui iniquitate mortuus est atque peccatis, antequam vivificetur justitia atque virtutibus, per cum qui dicit, Ego sum vita (Joan. inv, 6), vicere non poterit. Unde ct Deus vivorum dicitur, non mortuorum (Matth. XXII): Anima enim quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XIII, 4). Legimus in Epistola duae ad Hebraeos scribitur; Ne rursum fundamentum adjirianu" pænitentiæ ab operibus mortuis (lIehr. v, 1). Sil autem peccata appellantur opera mortua, quare e contrario virtutcs appellentur opera viva? Quodque sequitur, Necmedici suscitabunt, sensus perpicuus est, condemnari tabulas poctaruln, qui ab Æsculapio jactant Virbium suscitatum. Non solum autem hoc de mortuis, sed de omni infirmitale dicendum est, quod ahsque Dei misericordia nihil medendi ars valeat. Sed quomodo? Nisi Dominus ædificaverit domum in vanum taboraverunt qui ædificant eam; nisi Domius custodierit civitatem, fruatra vigilavit gui custodit eam (Psal. CXXVI, 1): sic nisi Dominus languorem curaverit, in vanum laborant medict qni cupiunt sanare tanguentes; nihi Dominus custodierit sanitatem, in vanam custodiunt, qui cnam praecepta custodiendæ salutis propriis edunt libris; semperque discendum est non solum in corporis, sed etiam in animæ sanitate. Benedic, anima mea, Domino, gui sanat omnes languores tuos (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
