# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.1-20

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 23.1 to 23.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.1

(Cap. VIII. — Vers. 1-4.) c Et dixit Dominus al me: Sume libi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito prædare. Et adhibui mibi testes fideles, Uriam sacerdotem I, et Zachariam filium Baracbiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, ct pepcrit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. » LXX pro libro grandi, interpretati suut librum novum, ei magnum. Et pro eo quod in Hebraeo habetur, adhibui mihi testes fideles, dixerunt, adest enim, et testes fac mihi fideles homines. Et pro Uria sacerdote, tantum Uriam, cat. tera similiter. Primum propheta missus est ad Achaz (Jsa. vn), ut ei praediceret quæ Scriptura commemorat: quo audire nolente, ipse Dominus loquitur ad Achaz, et præcepit ei, ut petat sibi siguum in profundum, sive in excelsum. Quo respondente, Non petam, et non tentabo Dominum: dimisso rege impio, ad domum David Dei verba vertuntur, ei promittitur et Virgo paritura filium, cujus nomen sil Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus. Qui si crebro fucrit invocalus, Samaria subvertatur et Syria: subvertatur autem a rege Assyriorum, qui ct ipsum Judain postea capturus sit; ila ut omnis terra Judiææ vertatur in solitudinem. Rursum ergo sub alia figura partus describitur virginalis. £t dixit Dominus ad prophetam, ut nequaquam in populos proferat novae nativitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi volumine, quod nunc legimus. Et quo sit mirabilius, humanis verbis, et stylo, quo homines scribere consueverunt, Dei sacramenta comprehendat. Quid est autem illud quod scribitur humano stylo? Ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnare diabolum: nec mittat Angelos, nec prophetas;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
