# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.19-40

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 23.19 to 23.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.19

et diaboli jacula ignita sunt, ut sagittent in obscuro rectos corde (Pasl. X, 3). Praecipitur quoque nobis ut arrepto aratro, non respiciamus post tergum (Luc. IX): ut tectorum altitudinem conscendentes, nequaquuam ad tollenda saeculi vestimenta velimus descendere (Matth. X); sed ut audiamus cum Moyse, Tu uero hic ata mecum (Exod. XXXIV, 2); et sedeamus cum Domino, lassi in via hujus sæculi, super puteum Samaritana et conversionem errantiumque salutem sitientes (Joan. IV), ut audiamus Apostolum cnmmonentem, State fermi et immobile. (1 Gor. XV, 58), ne patiamur illud quod Judas passus est proditor, qui perdidit locum ministerii sui, et transgressor effectus est, illusque semper sententiæ recordemur: Sispiritus polealalem habellti. ascenderit super re, locum tuum ne dimiseris (Etele. x, 4). Qui sic quiescit in Sabbato, lavat inter innocentes manus suas, nec movet pedes, ut suas faciat voluntates: iste celebrat Sabbata Domini delicata. Qui sabbatismus, juxta Epistolam quae ad Hebraeos scribitur, cepromittitur nobis in caelestibus, et gloria præparatur (Hebr. IV): ut dum non faCiamus vias nostras in Sabbato, nec invenitur voluntas nostra, ut loquamur serlnonem, quo scilicet nee opere, neu sermone peccemus. Alioquin si haee tantum prohibentur in Sabbato, ergo in aliis sex dicbus libertas nobis tribuitur delinqnendi. Qnod si stultum est credere, superest ut Sabbatum quod interpretatur requies, omni tempere sanctificandum sit a fidelibus, dnm non carnis, sed animæ faciunt voluntates. Quodque jungitur, justa Septuaginta, in ira ex ore tuo, in Hebraico non habetur. Ad hoc Sabbatum, omni festivitate celebrandum, Salvator nos provocat in Evangelio, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vobis dabo requiem (Jlatth. XI, 28); hoc enim significat ἀναπαύσω ὑμα̃ς, ut scilicet, peccatorum onera deponentes, sabbatizemus in Christo, et dicamus: Statuit supra petram pedes meos (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
