# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.26-2-47

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 23.26 to 23.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.26-2

Geneseos quoque narrat liber(cap. vi), quod postquam cœperunt homines multi fieri, qui numerus semper in vitio est, et filiæ eis natas sunt, acceperunt eas, non angeli, sed filii Dei, de quibus orti sunt gigantes: sive ut in Hebræo scriptum est ὲπιπίπτοντεν, id est, irruentes. E contrario ad sanctum dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensæ tuæ ( Psal. cixvn, 3 ). Et iterum: Videas filios filiorumtuorum (Ibid., G). Pepcrit igitur Sion, hoc esi, reliquiæ ei Israel et apostolorum credentium tides, masculum Dominum Salvatorem, qui in toto simul orbe generatus est I, quod nullus audivit, quod nulla nairat historia, aut. alicujus doctrina, ut omnes in brevi tempore crederent nationes. El de univertis genibus, una geus lierel Christianorum, de qua et Paulus loquitur: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. v, 17): juxta illud quo l al bi scriptum est: Et adorabunt in cons, eetu ejus omnes familiæ gentium: quia Domini est regnum, el ipse dominabitur gentium. Omnes enim, ait, gentes quas fecisti, venient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum (Psal. XXI,28 seqq.) Dc quo dicit Jacob: Ipse eat exspectatio genium ( Gell. XL'I, 10). Et Psalmista: Spes omnium finium terræ (Psal. LXIV, G). Et idem Isaias quem nunc edisserimus: Erit radix Jesse, et qui surget, ut princeps sic gentium, in ipso gentes sperabunt (Isa. XI, 10); implentibus apostolis quod præceptum est: Docete omnes gentes, baptizantes eus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), ut nascatur novus populus, de quo < vicesimus primus Psalmus canit: Annuntiabunt coeli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus ( Psat. XXI, 32). Et iterum: Populus qui creabitur, laudabit Dominum ( Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
