Latin
23.48 to 23.66
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.48-66
Unproofread scanNot analysed yet
a, 19 ). Hic autem populus uno creatus est die, quem il-. lustrat sol justitiae, dicente Scriptura: Erit tibi Dominus lux sempiterna (Isa. LX, 19). Possumus hoc quod dicitur: Orietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos, et ad illud tempus referre, quando una die tria millia et quinque millia I de Judaico populo crediderunt (Act. n ). Dicitur quoque in eodem actuum Apostolorum libro quod de universis gentibus quae sub coelo sunt, fuerint in Jerusalem, qui audiebant variis linguis loquentes magnalia Dei (Ibid.) . Quodque sequitur juxta LXX, Ego autem dedi exspectationem hanc, et non reeordata es mei, dicit Domninus. Nonne ego parientem et sterilem feci, dixit Deus tuus, manifestius in Hebraico ponitur, cui et reUqui interpretes congruunt: Nunquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem cæteri, tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat (Psal. XXXIX, 9 ); quod scilicet qui otunes homines creavit ex nihilo, possit de universis gentibus unam partem in se credentiumEcclesiam face re. Denique in vicesimo octavo Psalmo, -ubi nos legimus: Vox Domini concutientis desertum (Paal. XXVIII, 8), in Hebræo scriptum est: Vox Domini parere faciens desertum (Juxta Hebræum), ut deserta prius Ecclesia generet, et perficiantur cervi apertis saltibus atque contritis. Porro juxta LXX hic sensus est, quod uno tempure ad prædicationem Evangeliorum, una gens totius orbis oriatur. Per multos prophetas sæpe promisi, et non meministi promissionis meae, o urbs quæ clamoribus es plena: o templum. quod a Domino derelictum est: o popule, cui reididi vicissitudinem suam: Nonne cRo, inquit, feci parturientem et sterilein; quae 'prius fuerat sterilis, postea parturivit et peperit? De qua in PsalniO scribitur: Qui habitare faciat sterilem in domo, matrem filiorum lætantem (Psal.