# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.76-94

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 23.76 to 23.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23.76

Sive hoc dicendum, quod Scribas et Pharisæos,ac Sadducæos. 1,sacerdotes ett pontifices, qui in populo anto regnabant, et nimiis opibus affuehant, post Domini passionem Romanis tradiderit Ocus, et aeternae subjeceritservituti. Iste pro cujus sepultura et morte impii divitesque sunt tradit, iniquitatemnon fecit, nec dolus inventus est in ore ej us. Qnod de nullo penitus hominum intel- 1 i gi potest, ut nec opere, nec sermone peccaverit, dicente Scriptura, nemo mundus a sordibus, nee si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4, 5). Et; Omnes sicut oves erravimus, unusquisque in via aua declinavit: nisi de illo qui peccata nostra portavit, et pro nobis dolet, et vulneratus est pro iniquitatibus nostris, et afflictus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus. Super quo et princeps a postolorum Petrus boc testimoniumedisserens, ait: III hocenim notati estis, qui et Christus passus eat pro nobis, rtlinqutu, vobisexemplum, lit aequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec invenlu, eSI dolus in ore ipsius. Qui cummalediceretur, non maledicebat; et cum pateretur, non camnlinabatur (I Petr, II, 21 et seqq.). Dominus autem voluit mundare eum a plaga, quamlancea militis percussos acceperat. Sive couterere cum in infirmitate ac vulnere: de quo et ipse dicebat: Quoniamquem tu percullisli, ipsi persecutisunt (Psa/. LXVIII, 27). Et per Zachariamloquitur Deus: Pertutiam pastorem, et oves dispergeutur (Zach. XIII, 7). Ergout pateretur non fuit necessitatis, sed voluntatis Patris et suae, at! quemipse dicebat: Deusut faceremvoluntatemtuam, volui (Paal. xxxix, 9). De quo et supra legimus: Oblatus est, quia ipse voluit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
