# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/23

< Miserebitur enim Dominus J acob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam. » ne hoc Sophonias plenius loquitur: Lauda, filia Sion; jubila, Israel; lætare et exsulta in omni corde, filia Jerusalem: quia abstulit Dominus judicium tuum: avertit inimicos tuos (Soph. III, 14, 15), Significat autem tempus quo Cyrns rex Persarum captivum populum Jerusalem rcdirc permisit. Lege Esdrae librum (I Esdr. 1), Aggæum (Aggæi i) et Zachariam (Zach. i), quando suit Zorobabel, et Jesu sacerdote magno, et Esdra, et Neemia, altare, templum, murique urbis exstruct' suut.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
