# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24-2

(Vers. 6, 7. ) a Hæc enim dixit mihi Dominus; "aJe et poue speculatorem, et quodcunque viderit annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli, et contemplatus est diligenter multo intuitu, et clamavit leo. r LXX: « Quia sic dixit ad me Dominus: Vade et pone tibi speculatorem, et quodcunque videris, annuntia. Et vidi ascensores equites duos, ascensorem asini, et ascen. sorem cameli: audivi auditum multum, et vocavi Uriam ad speculam. » Jubctur propheta ponere in corde suo speculatorem, et diligentius intueri quae ventura sunt mundo: vi ditque duos equites, ascensorem asini, et ascensorem camcJi. Quos quidam sic interpretatus est ut ascensorem asini justa Evangelicam lectionem (Matth.XXI), et prophetiam Zachariae (Zach. IX), Christum diceret; et econtrario ascensorem cameli, contrariam fortitudinem, propter fœditatem tortuosi animantis. Alii vero duos ascensores litteræ et spiritus ad duo referunt Testamenta. Illudque quod in Hebraico dicitur ARIE, pro quo Aquila et Symmachus leonem et leœnam interpretati sunt, nescio quid volentes LXX οὐρίαν posuerunt, quod quidam lumen Domini interpretari putant, cum aliis litteris lumen Domini, quod hie non habetur, et aliis scribatur leo, qui hic legitur. Vultque speculatorem istum, quem jubetur propheta ponere in eorde suo, appellari Ut iam, et per interpretationem nominis refert ad Christi intelligentialn, ut ipso habitante in nobis, possimus cernere quæ ventura sunt. Quod quidem, et leoni poterit coaptari, quia Jacob (Gen. XLIX) et Balaum (Num. XXII-XXIV) sub Christi mysterio nominatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
