Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15.) <Indulsisti genii, Dormine, indulsisti genti. Nunquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ. »LXX: e Adde eis mala, Domine, adde mala gloriosis terræ: longe fecisti omnes terminos terræ. »Mata-quæ LXX secundo posuerunt, in Hebraico non habentur; sed quia supra dixerat,, Ideo induxisti et perdidisti, et tulisti omne masculum[A! . masculinum] eorum, eurodem sensum seculi, addiderunt de suo, mala, ut qui gloriosi in terra sunt, malis duplicibus opprimantur. Porro juxta Hebræos multo aliter est sensus, et priori disputationi congruens. Dixerat Dominus: Misereamur impio. Propheta responderat: Et ubi est justitia tua? præsertim cum tanta mala ill sanctos tuos operatus sit. Ad qnod Dominus, Et MOM videbit, inquit, glorium Domini. Rursum propheta: Exaltetur manus tua ad percutiendum, et nun videant gloriam tuam, quam non merentur aspicere. Ad quod Dominus: Videant magis et confundantur. Rursum Propheta: Domine, pacem da nobis, et posside nos, qui tui nominis recordamur; impii autem et superbi nou vivant, nec resurgant in gloria, sed contere omnem memoriam eorum. Causasque reddit, cur eos cupiat interire: Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, i nunquid glorificatus ea? Et eat sensus: Saepe misertus es gentibus, id est, humano generi, etexercuisti in eas incredibilem clementiam, nunquid te cognoverunt? nunquid glorificaverunt nomen tuum? nonne e contrario a te longe fAl. longius ]recesserunt? Securitas enhn negligentiam, negligentia contemplum parit