# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24-4

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24-4

(Veis. 18.) f Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vohis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum. > Grandis clementia Dei, ut eibpctet nostram pœuitentiam, et donec nos a vitiis convertamur, ille potentem contrahat manum, ne ferire cogatur. Ideo autem miseretur et parcit, ut exaltetur illius misericordia, et bonitas Creatoris nota cunctis fiat. Velcertc juxta illud quod in Evangelio lo guitur (Joan. XII, 32): Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, idcirco exaltatur in cruce, ut parcat omnibus. Ipse est enim Deus judicii; et beati sunt omnes qui exspectant Dominum exspectantem conversionem suam. Quorum sit autem, et quae ista conversio, sequentia verba monstrabunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
