Latin
24.1 to 24.12
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5, seqq.) . «Etadjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, ct assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriatu ejus; et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus. Et ibit per Judam inumdans, et transiens usque ad collum vcniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, 119o Emmanuel. >Dixerat supra auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariæ in conspeclu regis Assyriorum, et duos rcges, Assyrio pugnante, capiendos: nunc Deus loquitur ad prophelam charactere solito Scripturarum, per translationem Siloe fontis Jerusalem, et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis inundet aquis, et egrediatur ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuam occupaverit terram, ad Judam perveniat, et transiens ad collum usque pertingat; per quae vicinam significat captivitatem. Non enim tunc captus est Judas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subjugalis, sola remansit Jerusalem, quae incredibili Dei misericordia liberata est. Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis ejus exercitus, quam sub fluminis inundatione descripsrat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus, et infinita multitudine operuerit terram Emmanuelis, hoc est, defendentis eam Dei; sed tamen non possederit, quanquam Emmanuel a LXX sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud llebraos vocatur, sed interpretato, id est, nobiscum Deus. Siloc autem fontem 'hse ad radices montis Siun, qui non jugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebulliat, ei per terrarum concava et autra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dub'tare non possumus, nos præsertun qui in bac habitamus provincia. Est antem sensus: quia populus decem tribuum magis voluit Rasin ct lilio Romeliae, id est, Damasci et Samariæ regibus esse subjectus, quam stirpi David, quæ meo coepit regnare judicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regio servire Assyrio, cujus potentia occupantis terram Samariae, inundationi fluminis comparatur.