# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.1-2-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 24.1 to 24.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.1-2

(Vers. 7 seqq.) c Conquievit et siluit omnia terra: gavisa est, et exsultavit: abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani. Ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos: infernus subter conturbatus est: in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis; omnes principes lIationum, universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis eNectus es i Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver mum; subter te sternetur tinea, putredo 1 et operimentum tuum erunt vermes. › Ad interitum regis ilHpii, qui percutiebat plaga insanabili nationes, et persequebatur eas crudeliter, omnis terra conqnievit et siluit, quae prius turbarum et seditionis plena erat, in tantum ut abietes et cedri Libani lætarentur, de quibus in Psalmis scriptum est: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Operuit montes umbra ejus, et arbUlla ejus cedros Dei (PIal. LXXIX, 9). Has cedros Dei, quia aliquando peccaverunt, tradidit Dominus suppliciis conterendas. Uude in alio psalmo dicitur: Conteret Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5). Abietes autem excelsi quique, et ill Domini servitute sublimes debent accipi, quae consona voce dixerunt: Ex quo tu dormisti. Nota quod et mortis mors, appellatur dormitio. Nun ascendet qui succidat nos. ViClO enin forti, et direptis vasis ejus, etiam caeteri satellites corruerunt. Unde et Dominus loquitur in Evangelio (MaUh. XXV, 41): lIe in ignem æternum, qui præparatus, eat diaboloet angelis ejus. Quantosistilignorum arborumque caesores suis securibus succiderunt, et fecere corruere? Infernus quoque conturbatus, sive versus in amaritudinem, in occursum adventus veri Nabuchodunosor, locus suppliciorum aLque cruciatuum est, in quo videtur dives purpuratua: ad quem descendit I et Dominus. ut vinctos de carcere dimitteret. Possumus infernum occurrentem dicere et eum angelum qui inferis poenis præpositus est, qui suscitavit omnes gigantes: pro quo alii Raphaim, alii Titanas transtulerunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
