Latin
24.1 to 24.32
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.1-5-32
Unproofread scanNot analysed yet
(Verse 10, 12.) «Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes I. . trare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem:ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. »LXX: «Videte quoniam excæcati sunt omnes; non cognoverunt universi, canes muti non poterunt latrare; somniantes lectulum, amantes dormitationes. Et canes impuden tes I animae ignoraverunt [Al. ignorant]saturitatem. Et sunt mali nescientes intelligentiam; omnes vias suas secuti sunt. Unusquisque simul a summitate ejus. Venite et sumamus vinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis. »Ut omnes, inquit, bestiæ saltus veniant, et devorent congregatos, sive in locum Judaeorum gentium turbae succedant, speculatores eorum in causa sunt, Scribae videlicet et Pharisaei, quia omnes cæci nescierunt Dominum Salvatorem, nec lucem voluerunt videre præsentem. Ad quos Dominus Joquebatur: Stulti et cœci, guid es! plus aurum. an allare quod sanctificat aurum (Matth. XIIII, 17)? et iterum: Duces cæci, culicem liquantes, et camelum gfutienlt. (Ibid. 24); et: Cœcus cœcum ducens, ambo in foveam. cadunt (Mallh. xv, 14). Quod antem magistri speculatores vocentur, et supra legimus. In eo enim loca ubi juxta LXX dicitur: Vox custodum tuorum elevata est (Isa. LII, 8 ),in Hebraico scriptum est, Vox speculatorum tuorum. De quibus evat Ezechiel, cui loquitur Deus: Fili hominis, speculatorem dedi te domni Israel (Exech. III, 17). Sed illi speculatores non erant cæci. Denique appellabantur videntes. Isti auteM de quibus Propheta nunc loquitur, non solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non valentes latrare- Qui enim gregem Domini custodire debebant, et lupos abigere, et latrare pro Domino, diligunt somnia, et daemoniacis visionibus delectantur.