# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.13-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 24.13 to 24.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.13

Et lit apostropba ad Emmanuel, boc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius, ut etiam terram ipsius Judam conatus sit possidere. Juxta anagogen, omnis hæreticus qui junxerit auxilio suo sapientiam sæcularem, et Jerusalem, id est, Ecclesiam voluerit oppugnare, dcrelinquens aquas Silo fontis (Joan.IX), qui interpretatur missus, et qui salit in vari alternam, tradetur Assyriorum principi (quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus), «cujus traditus potestati, in ofundum veniet peccatorum. Tantæ est enim arrogantiæ, ut ausus sit ostendere Salvaturi universa regna terræ, et dicere: Hœc omnia mihi adita sunt (Matth. IV, 9; LICe. IV, C). Conabitur quoque Judam, id est, domum confessionis intrare, et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens universaln regionem Emmanuelis; sed non poterit obtinere, quia habet Judas præsentem Deum. Legimus in Evangelio secundum Joannem (Joan. IX), quod caecum a nativitate, cujus oculos, luto ex saliva sua facto Dominus unierat, inserit ad aquas Siloe, quibus cum cacus lavisset lutum, cæcitate detersa, clarum oculorum lumen accepit: quod post signi magnitudinem, indicat, non aliter caecitatem Judæorum et omnis increduli posse sanari, nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leuiter fluit, tenebræ prioris fugentur erroris. Hoc quod in Septuaginta legitur: Et ambulabit tuper omnem murum vestrum, et auferei de Judœa hominem, qui possit caput levare, aut forte aliquid facere: in Hebraico non habetur, et in Graecis codicibus ł- veru jugulante confossum -cst.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
