Latin
24.23 to 24.40
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.23-40
Unproofread scanNot analysed yet
Gigantes autem vocantur juxta Ethnicorum consuetudinem, qui eos terrigenas exisLilnanL. quos terra gcnuerit. Nus aute gigantes, jUI,a Graeci sermonis etymologiam, eos appellare possumus, qui terrenis operibus servierunt. Denique sequitur: Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, in adventu quoltdam principis sui: ut quem prius honorabant pro poLelaLia, postea mirarentur ill pœnis, et dicerent: Et m vulneratus ea sicut et nos: nostri similis effectus es. Quae verba hunc sensum habent: PuLabamus nos pro imbecillitate nostra non potuisse resistere potentiæDei, et te esse solum, qui ill tua altitudine permaneres; sed ut rebus ostenditur, ct tu vulneratus et captus es, nostrique similis effectus; ut quos in terra dignitas separavit, apud inferos poena consociet. Detracta est ad inferos superbia, vel gloria tua, et concidit cadaver tuum, sive, ut LXX transtulerunt, multa lætitia tua, qua prius subjectis tibi gentibus lætabaris. Subler te sternetur tinea, putredo et operimentum tuum erunt vermes. Haec requies diaboli, iste lectus tentatoris, qui in tantam erectus est superbiam, lit etiam Dominum auderet tentare dicens: Hæc omnia tibi dabo, si prociden, adoraveris me (Matth. IV, 9). Putredo, et tinea, et operimentum vermium, vel poenae intelliguntur æternæ, quas propria gignit conscientia, vel suppliciorum materia, quae ex propriis peccatis nascitur. Sicut enin quamdiu cadaveris materia est, et aliquis humor in cadavere, vermes nascuntur ex putredine; sic ex ipsa mateiia peccatorum supplicia gignuntur. Unde et apostolus Paulus interfecta morte, ad quant per Osee sermo propheticus loquebatur: Eru mors tua, u mors: ero morsus tuus, inferne (Olee XIII, 14), loquitur ad eam: Ubi est, mors, contentio tun? ubi eat, mors, stimulus tuus (7 Cor. xv, 55)? ilia enim mortua, non est qui succidat nos: nequaquam enim erit peccatum quod succidendum sit, quia stimulus murus peccatum sit.