# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24.30-55

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 24.30 to 24.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24.30

XXXVI, 11). Post quæ infertur: Exspecta Dominum, et custodi dias ejus: et elevabit te, ut poslidea. terram i (Ibid. 34): de qua in alio luco canllur, Justa possidebunt terram, et habitabunt in sœculum sœculi super eam (Ibid. 29). Quod et ipsum impoSSibile cst. Si enim terra pertransibit, hæc utique quam incolimus, quomodo in saeculum sæculi justi babitabunt super eam? Ex quo disci.. mus esse terram quae in sublimibus sita est. Post quae infertur: Et cibabo, sive, cibabit te Dominus hœreditate Jacob patria tui. Sicut enim qui fidem habuerit Abrabam, appellatur filius Abrafram, sic qui supplantat vitia atque peccata, vocatur filius Jacob. Et cujus quis virtutis imitator cst, illius appellatur et mins. Bona autem terræ, quae in excelsis sita est, quibus saturatur filius Jacob, illa accipienda sunt, quae neC oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (Ila. LIIV; ICor. II). De quibus in Epistola scriptum est ad Hebræos: Qui enim hœc dicunt, ostendunt quod patriam quœrant: et siquidem illam quœrerent, de qua egressi erant, habebant tempus ut reverterentur ad eam. Nunc autem meliorem desiderant patriam, hoc est, cœlestem Jerusalem (Hebr. XI, 14-16). Ex quo siscimus, mille annorum fabulam, in qua rursum nuptiæ prOlllitLUlltur, et cibi, et terrenæ vitae conversa lio. abjiciendam. Si enim in resurrectione neque nubentneque nubentur, sed erunt similes angelorurn, qnia sunt filii resurrectionis (matth. XXII); et de ventre ac cibis Apostolus loquitur: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor, VI, 13), quomodo rursum incorrupto et spirituali immortalique corpore, carnis pristinæ mortalis atque corruptae vitia quæremus? Et hæc dicimus, non quo substantiam glorificati corporis tlenegemus, sed quo opcra pristina in his qni angelorum sunt similes, penitus auferamus. Alioquim et in isto adhuc corpore per jejunia et continentiam, et perpetuam castitatem ct charitatem, imitamur virtutes angelicas, et tamen substantiamcorporum non amittimus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
