# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 24

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/24

(Vers. 2.) < Adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob, ei tenebunt cos populi, et adducent eos in locum suum, et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancilas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. i Multos de diversis gentibus cum populo Judaeorum Hierosolymam venisse conjicimus, credentes Deo Israel, et errorum idola relinquentes. Quod autem rcducli sint ad litteras regis, et acceperint munera et impensus Templi, uulla dubitatio esi. In hoc solum arctari videtur intelligentia, quomodo possederit Israel in terra Domini victores quondam suos, et subjecerint exactores, servosque eos habuerit. et ancill is. Nisi forte synecdochicω̃s totum intelligamus ex parte: quod tantæ posta felicitatis fuerint, ut de diversis quoque per circuituuM gentibus sibi servorum et ancillarum fainilias compararint. Potest et in Assueri temporibus intelligi (Esth. IX; Judith. XIII), quando occiso Holoferne hostilis ab israel est < æsus exercitus. Quod haereo litterae, et in umore serpentis terram comedo, tuæ est voluntatis, qui historicam tantum interpretationem audire voluisti.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
