Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 9,10.) <Congiegamini, populi, et vincimini, et audite, universae procul terrae: con. ortamini et vincimini. Accingite vos, et vincimini: inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet, quia uobiscum Deus. »Pro congregamini, sive infirmamini, et confringimini, ut interpretati suni alii, LXX posuerunt, scitote. Verbum enim Hebraicum, ROU propter RES litteræ, et DALETH ()similitudinem, intellexerunt nou igitur populi Samariæ et Syriae, infirmos et debiles esse cognoscite, et Emmanuele præsente, nihil posse contra Jerusalern urbem Dei: et hoc non solum vos, qui vicini estis, sed cuncta procul terra cognoscat. Quamvis enim exercitum congregetis, et accingatis vosad praelium, et major sitnumerus obsidentium quam obsessorum, tamen non semel, sed iterum dicam, vincimini. Et quodcunque contra Jerusalem inieritis consilium, dissipabitur, Et licet supra dixeritis (Isa. VII, 6): Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum quiescentem, et ponamus regem super eum I filium Tabeel: loquimini quidem, verbum, sed non fiet, quia nobiscum cst Deus, id est Emmanuel. Possumus hoc testimonio et contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamvis fortes esse videantur, et nos superare in his qui lapsi sunt, tamen vincantur in his qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quod post bella pax reddatur Ecclesiis: et universa eorum contra Emmanuelem consilia dissipentur, quia nobiscum sit Deus. Contradicentes quoque veritati utiliter andienl, ut tandem ratione superentur, et nequaquam velint in mendacio vincere, quia quodeunque dixerint, nunquam perversitas possit superare quod rectum est.