Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8-10.) <Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem, ct super custodiam meam ego sum, stans LOlii noclilJus. Ecce iste venit ascensor vir bigæ efluitUIU, et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita suut in terra. Tritura mea, ct filii areae meæ, quae audivi a Domino exercituumDeo Israel, annuntiavi vobis, »LXX: c Dominus dixit: Steti per totam diem, et super castra ego steti tota nocte: et eccc ipse venit ascensor bigæ, et respondens ait: Cecidit. cecidit Dahylun, et omnia simulacra eJus, et manufacta (onaiLa sunt in terra. Audite qui derelicti estis, et doletis: audite quæ audivi a Domino Sabaoth, Deus Israel annuntiavit nobis. »Stat propheta in specular DOloini, et ill illius lumine constitutus quæ ventura sint, prospicit. Hancque habet custodiam, et hoc sibi officiumdelegatum, ut insa:- culi istius tenebris qua ventura sint conspiciat. Ecce iste, iuquiL, venit, hoc quod sequitur,se vidisse significans, veuire Dominum Salvatorem sedentem super bigam, et duobus equis, imo animantibus, asino et camelo, unum currunt jungentem. Qui ascensor bigæ desideranti prophetæ, et verba ejus audire cupienti, respondit et dixit: Cecidit, recidit Babylon, totius orbis confusio: et in adventu meo cecidit, quo humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. Et omnia sculptilia ejuscontrita sunt in terna. Pro quo Septuaginta simulacra et manufacta interpretati sunt, significantes Scripturam hæreticorum variosque errores hæreseωn, qui fabricatores suut idolorum, et adurant qni de suo corde finxerunt. Quodque sequitur ex persona prophetae dicentis: Tritura mea, et filii areœ meœ, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, juxta Hebraicum hunc habet sensum: popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco trivi in variis augustiis, ut pateas ab eo excuterem, et purissimumtriticum in meis horreis conderetur, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel esse ventura universo mundo, hæc vohis qui in mundo estis omnibus nuntiavi. Alii vero dicunt adhuc superiorem esse personam, videlicet Domini Salvatoris, quod ipse loquatur ad apostolus: Quœ audivi a Patre annuntiavi vobis (Joan. XV15. Et quia pro hoc in LXX legiulr, audite gut relicti estis, et doleli" hic mibi juxta interpretationem eorum sensus videtur: 0 Apostoli, de quibus scribit Isaias; Nisi Dominus, reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhœ fuissemus (Isa. v, 9), quorum reliquias et Apostolus ad Romanos docet esse salvatas (Rom. IX): qai relicti estis de populo Judæorum ut salvaremini; et dolatis super. perditione gentis vestræ, de qua ct alibi legimus: Tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, gui sunt Israelitœ secundum carnem (Rom. IX, i, 5): haec quæ audii a Deo Patre, vobis annuntio, quae Deus Israel vobis ventura prædicit.