Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6 seqq. )«Vox dicentis, Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro frenum, et ominis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, cecidit flos, quia spiritus Dei flavit in eo 2: vcre foenum est populus. Exsiccatum est foenum, cccidit flos; verbum antem Domini nostri stabit in aeternum. >LXX: «Vox dicentis, Clama: et dixit Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria hominis quasi flos f(pni. Aruit fœnum, et cecidit flos X quia spiritus Dei flavit in eo ※vere fœnum est populus X exsiccatum est foenum, cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in sempiternuni. >Hoc quod asteriscis notatur: Quia spiritus Dei flavit in eo: vere fœnum eat populus: aruit fœnum, cecidit flos, ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Ex quo manifestum est, vel a LXX praetermissum, vel paulatim scriptorum vitio abolitum a: dum et prior ct sequens versus finitur in flore. Supra legimus, Propheta dicente: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me; et ait: Vade et dic populo isti: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis, et rcliqna. Ad quam prædicationem dura perpessus, nunc Domini voce dicente, Clama, timens similia, quid clamare debeat sciscitatur, et a generali incipiens, Omnia caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi pos fœni, pervenit ad speciale, ut nihilominus dicat de populo, Vere fœnum est populus. Et revera si quis fragilitatem carnis aspiciat, et quod per borarum momenta crescimus atque decrescimus, nec ill eodem manemus statu, ipsumque quod loquimur, dictamus, et scribimus, de vitae nostræ parte prætervolat: non dubitabit carnem foenum dicere, et gloriam ejus quasi florem foeni, sive prata camporum. Qui dudum infans, subito puer; qui puer, repente juvenis; ct Ils'lue ad senectutem per spatia mutatur incerta; et aute se senem intelligit, quam juvenem non esse se miretur. Pulchra mulier quæ adolesceniulorum post se trabebat greges, arata fronte contrahitur; et quae prius amori, postea fastidio est. Quod et egregius apud Græcos scribit oratur I: Speciem corporis aut tempore deficere, aut languore consumi. Exsiccata est igitur caro, et cecidit pulchritudoquia spiritus furoris Dei atque sententiæ flavit in ea (ut a generali disputatione ad Scripturae ordincm revertamur), ejus qui portat imaginem terreni, et servit vitiis atque luxurias, lœnumque ciL et flos præterieus. Qui autemhabet atque custodit imaginem coelestis, ille caro est quae cernit salutare Domini, quae quotidie renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris, ct incorruptibile atque immortale corpus accipiens, mutat gloriam, non naturam. Verbum autem Domini nostri, et hi qui verbo sociati sunt, permanent in aeternum.