# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25-8

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25-8

(Cap. LIX. — Verse i, i.) « Ecce non est abbreviata,nanus Domini, ilL salvare nequeat: neqne aggravata est auris ejus, ut non exandiat; sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. » LXX: < Numquid non potest manus Domini salvos facere: aut aggravata est auris ejus, ut non exaudiat? Sed peccata vestra separant inter vos et Deum: et propter peccata vestra avertit faciem ejus a vobis, tit non misereatur. » Poteram quæ nunc facturum esse me dixi: Eris confidens ill Domino, et elevabit te ad bona terrœ, et cibabit te hœreditate Jacob patris tui, et aule complere. Neque enim abbreviata cst manus mea, atque contracta, ut eam ad liberandum populum meum extendere nequeam: aut surdas aures habeo, ut exaudire non possim. Ex qno ostenditur aures Domini, quae justos audiunt, et non audiunt peccatores, nequaquam esse nostrarum aurium shuilts, quae emissam vocem sive justitiae, sive injustitiæ, æqualiter audiunt; aed peccata, inquit, vestra, quasi quidam in medio murus oppositus, vos et Deum dividunt. Unde et Salvator in passione sua fecit utrumque unum (Ephes. II), et medium parietem maceriæ solvens, inimicitiam in sua carne desTruxit, ut quos paries diviserat peccatorum, Christi sanguis conjungeret. Qui aperuit paradisi janualn, qum multo tempore clausa fuerat (Gen. III), et igneum gladium suo cruore restinxit, ut audiret latro: Hodie mecum eris in paradiso (Guc. XXIII, 43). Quodque sequitur: Et propter peccata vestra auertit faciem a vobis; ut non audiret, sive, ut non misereretur, hoc ostendit, qnod fetorem peccatorum et iniquitates eorum ferre non potuerit, sed averterit facicm suam, na eorum turpitudinem cerneret, et statim percutere cogeretur. Unde peccator, Domini vultum videre desiderans, dicit in psalmo: Usquequo, Domine, oblivisceris me ill finem usquequo avertis faciem tuam a me (Psal. XII, 1)? Et alibi: Ostende faciem luana, et salvi erimus (PIal. LXXIX, 4).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
