Latin
Book 18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12.) «Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declino super eam quasi fluvium pacis, ct quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ab ubere portabimini, et super genua blandientur vobis.» LXX: Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo ad cos quasi fluvius pacis, ct quasi torrens inundans gloriam gentium. Parvuli eorum in humeris portabantur, et super genua consolabuntur. »Exstructa per apostolos Jerusalem, et instaurata in priorem statum, postquam filii et Irabitatores ejus uberibus fuerint consolati, et lactis abundantia ad delicias pervenerint veritatis, per quas pervenitur 5 ad gloriam Dei: tunc Dominis declinabit super eam flavium pacis, de quo crebro diximus: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Et: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLv, 5); ut pace omnia possidente, et nationum cessantibus bellis, de quibus Scriptura dicit: Dissipa gentes quas bella volunt (Psal. LXVII, 52), torrens doctrinarum Dei irriget arva credenlium. Tunc filii ejus, sive parvuli (ut LXX translulerunt) in humeris portabuntur, et super genua consolationem accipient. iu Itineris, lie quibus ei in priori prophetia dictum est, et quos Jacob imprecatur filio suo Issachar: Quia supposuit humerum suum ad laborandum (Gen. XLIX, 15), et vo- <atus est vir agricola. Sudore enim ei labore nimio ad ubertatem fructuum pervenimus. Unde et ad Sion per Jeremiam dicitur: Da cor tuum in humetos tuos (Jerem. xxiv, 7), ut a mandatis intelligat 'ominum, imitans eum, de quo scriptum est: Jesus pit jacere et docere (Act. I, 1), ut non otiosa sit fides, sed per opera currat ad præmium. Genua autem et sinus quid significent, et supra breviter exposui, et nunc Abraham exemplum docere nos poterit, in cujus sinu Lazarus requiescit, et oinnes de Oriente et Occidente venientes, qui accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob.