# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.1-2-18

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 25.1 to 25.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/25.1-2

(Vers. 12). ideo dispertiam ei pluriulos, et fortium dividet spolia: pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: ct ipse peccata multorun tulit, et pro transgressoribus rogavit. » LXX: « Propterea ipse possidebit multos, ct fortium dividet spolia: pro eo quod contaminata est in morte anima ejus, et cum iniquis reputatus est, ct ipse peccata multorum suscepit, ct propter inquitates corum traditus est. » Causas reddit cur post passionem multa Christus præmia consequatur. Quia, inquit, passus eat, It fecit omnia quæ præteritus sermo descripsit, et iniquiLatcs muiltorum ipse portavit: propterea dividam ei plurimos, ut pro parte Domini Jacob, et funiculo hæreditatis illius Israel, credant ill eum de Oriente ct Occidente venientes, et recumbant in regno Dei cum Abraham, Isaac et. Jacob (Alatlh. VIII): impleto illo quod scriptum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hœreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8). De quo et in hoc codeta Propheta legitur, Erit radix Jesse: et quiresurget ut principetur gentium, in ipso gentes sperabunt (Isa. XI, 10). Isti autem plurimi quondam a fortibus tenebantur; et sub specie asinae et pulli, multos habebant dominos, quibus dixerum apostoli: Dominus eos necessarios habet (Matth. XXI, 5). Qui fortes erant antequam Christus humanum corpus assumeret, et forte superato, diriperet domum ejus. Prædam ergo fortium apostolis suis tradidit alqne divisit, ut Petrus, Jacobus, et Joannes, circumcisi populi principes fierent, et Paulus et Barnabas mitterentur ad gentes, locis, non animo separati, et suh uno Domino in diversa starent acie, III agminis utriusque victoria, triumphum erigerent Salvatori. Ex quo qui dispensatoriam inter Petrum et Paulum COIUtIlDlionem (Act. xvj, verc dicunt jurgium fuisse atque certamen, ut blasphemanti Porphyrio satisfaciant: et veteris legis caeremonias in Ecclesia Christi, a stirpe credentis Israel asserunt esse servandas, de- Lent et auream in mille annis exspectare JcrusalenJ, ut victimas ilUluolenl, et circumcidautur, ut in Sah- Lato sedeant, dorluianl, saturentur, inebrientur, et surgant ludere, qui ludus offendit Deum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
