# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26-2

(Yers. 17, i8.) «. Sicut quae concepit, cnm appropinquaverit ad parlum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua,,Domine. Concepimus et quasi parturivhuuI, et peperimus spirtum. » LXX: « Et sicut parturiens, cum appropinquat ad partum, in dolore suo clamat: sic facti sumus dilecto tuo propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus 2, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis ture, quae fecimus super terram. a Sicut ad partum mulier appropinquans, dolore cogitur exclamare, sic nos in angustia requirimus te, et a facie foridinis tuae concepimus, et parturivimus 3, et peperimus, non carnis liberos, sed spiritus, ut tota in te mente credamus, ut quem per beneficia non sensianus, per tormenta discamus. Hoc quod LXX addideruRt, lie jacti sumus. dilecto tuo; pro quo caeteri transtulerunt, lie: facti sumus a facie tua, Domine, obelo præno'andum est. nossumnus autem dilectumDomini Christum accipere, propter cujus timorem concipimus, ct parturimus, et spiritum salutis facimus super terram. POtest et hoc et Apostolicus vir dicere, quando populos erudit et imitatur apostolum Panlun): Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). An dubitandum est quod Paulus apostulus spiritum salutis fecerit super terram, qui de Jerusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicavit (Rom. XV), et quasi sapiens architectus fundamentum posuit, extra quod nullus alius potest ponere, qui est Christus Jesus (I Cor. III)? Sive igitur legerimus, propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus; sive juxta HeiJraicunl. a facie tua, Domine, concepimus, et in utero accepimus, utrumque ad id pertinet, ut ex timore et recordatione Domini sermonem concipiamus Dei, et illuminetur cor nostrum dicentium: Signatum est super MOt lumen vultus tui, Domine (Paed. IV, 7); et, Ostende faciem tuam, et salvi erimus (PIal. Lxxix, 4).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
