Latin
Book 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4.) c Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra! niquitatem fatur. Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihili [Vulg. nihilo ]. ct loquuntur vanitates »LXX: «Manus enim vestræ pollutæ suut sanguine, et digiti vestri peccatis. Labia vestra polluta sunt illiquitate, et lingua vestra injusudam meditatur. Nullus loquitur justa: neque est justum judicium. Confidunt in vanis, et loquuntur vacua, iniquitates atque peccata. a Quæ supra generaliter nominavit, nunc exponit in partibus. Et considerandum quod nequaquam eis objiciat idololatriam qua Isaiæ temporibus tenebantur, sed effusionem sanguinis, de quo aule jani dixerat: Justus perit I, et non est qui recogitet, Et viri justi tolluntur, et nemo corde illlelligil. A facie enim iniquitatis sublatus est justus: erit in pace sepultura ejus, tol/eturque de medio (Isa. LVII, i, 2). Et quanquam ipsi manus non miserint in Dominum Salvatorem, tamen consona impietatis voce clamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), mortis ejus rei sunt, et habent pollutas manus. De quibus idem Propheta testatur, dicens: Si levaveritis manus vestras, ad me, non exaudiam. M anus vestrœ sanguine plenæ sunt (Isa. I, 15). Labia quoque eorum et lingua loquuntur iniquitatem atque mendacium, ut pro Christo sibi Antichristum repromittant, nec sit ullus in populo qui invocet justitiam, et judicet veritatem, sive, ut in Hebraeo habetur, fidem, quod scilicet credat in Christo; sed conOdunt in nihili, et loquuntur vanitates. Unde Apostolus praecipit ne attendamus Judaicas fabulas, et mandata hominum aversantium se a veritate (Tit. I). Vere enim confidunt in nihili, et sequuntur vanitates, in quo impletur Domini vaticiniam: Ego veni in nomine Patris mei, et nou suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum suscipieli. (Joan. v, 43).