# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.1-17

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 26.1 to 26.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.1

(Vers. ii seqq.) « Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus dicens: Non dicatis, conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autenti offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel: in laqueum et in ruinam habitantihus Jerusalem ct offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. I Septuanginta hunc locum ita interpretati sunt: « llaec dicit Dominus: forti manu recesserunt ab itinere viae populi hujus loquentes, ne forte dicant, Durum est. Omnia etium quæ loquitur populus iste, dura sunt; timorent autem ejus ne timuetitis, neque conturbemini. Dominum virtutum ipsum sanctificate, et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem, et nun ut lapidi offensionis occurretis, neque ut petræ ruina. Domus autem Jacob in laqueo et in convalle crit sedentibus in Jerusalem: ideo infirmi erunt iu ipsis plurimi, et ruent et conteremur, et appropinquabunt, et capientur. > Quodque se juitur, homines in tuitione, j obelo prænotandum est.Qnia multum inter se Hebraicum distat et Vulgata editio, ideo utrumque posuimus. Et primum de Hebraico disputandum esi. Hæc nd me locutus est Dominus. Qui propter hona opera, et gratiam. quæ propter bona opera, consecutus sum; sive forti manu sua erudivit ine et instituit, ne ambularem in via |populi hujns, et pari tenerer errore: vel certe fecit ine recedere a via populi hujus pessima, et dixit mihi: Noli duorum regum timere conjurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus adversum me, conjuratio sit;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
