# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.18-35

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 26.18 to 26.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.18

et secundum Symmachum, qui interpretatus est, ἄνταρσιν, in me exstiterit perduellis. Tu autem propheta, et hi qui tecum sunt, ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. i, 7; Psal. ex, 10). Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus scilicet domibus Judæ et Isracl. Præcipue autem in laqueum ct in ruinam habitantibus in Jerusalem, inquo impingent plurimi, et sadent, et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti, ducentur in captivitatem. Duas domus, Nazaræi (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis veleris non omittant (Al. amittant) duas familias interpretantur, Sammai ct Heltel I, ex quibus orti sunt Scribæ et Pharisæi 3, quorum suscepit scholam Akibas 4, quem magistrum Aquilæ proselyti autumat, ct post eum Mcir, cui successit Joannan filius Zachai, et post eum Eliezer, et per ordinem Telphon 5, et rursum Joseph Galilæus, ct usque ad captivitatem Jerusalem Josue. Sammai igitur et Hellel non multo priusquam Dominus nasceretur 6, orti sunt Judaea, quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus: eo quod per traditiones et δευτερώσεις suas Legis præcepta dissipaverit atque maculaverit. EL has esse duas domus, quæ Salvatorem non receperint, qui factus sit eis in ruinam et scandalum. Juxta LXX, manu forti restitit (Al. resistet) populus Dei voluntati, et dicit omnia dura esse quae Dominus praecepit, secundum illud quod in Evangelio legimus: Durus eat hic sermo, quis poterit audire eum (Joan. VI, 61)? Unde præcipitur eis ut Dominum audiant, ct ipsum solum lineant. Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinæ. De hoc loco et Apostolus sumit testimonium, quod Christus Judxis factas sit in scandalum: gentibus autem in stultitiam (/ Cor.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
