# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.20-3-34

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 26.20 to 26.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.20-3

late est eniin qui ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona in hominibus (Psal. LIVII, 19; Ephes. iv, 8): eos videlicet qui prius capti erant in mortem, recepit in vitam. Unde manifestius interpretatus est Symmachus: Sed et captivitas fortis aufereMur, et rapinæ horribilis salva erit. Foricm atque horribilem diabolum volens intelligi, qui Domini virtute supcratus est. Ergo Dominus judicans eos qui oppresserant Sion, sive judicans judicium ejus, liberabit filios illius qui capti fuerant a gigante, atque salvabit, et adversarias potestates cibabit carnibus suis, et inebriabit quasi musto, ut nequaquam aliorum nece, sed sua morte saturentur. Et qui carnes sunt, quia Dei spiritum perdiderunt, suis vescantur carnibus. Quod quidem et Sanctus loquitur in Psalmis: Cam appropinquarent mihi qui affligebant, ut camederentcarnes meas (Psal. XXVI, 2). Non enim spiritus qui incorporalis est, sed caro comeditur, ferocium bestiarum morsibus patens. Et tunc dicet Sion: imo omni. caro quæ videbit salutare Dei, quod Redemptor atque SalvaLor ejus ille sit qui luctatus est cum Jacob, vel auxiliator fuit virtutis Jacob: ut in passione superelevatus 4, crucifigentibus benediceret: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt nesciunt (Luc. XXIII. 34).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
