# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.22-41

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 26.22 to 26.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.22

1, 3, 4). Qui post. quam fuerint consolati, dicetur ad eos: Et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, sive oriantur, aut juxla Symmachum, florebunt. Videbunt autem, haud dubium quin Deum, quae vera lætitia est. De quibus Dominus loquebatur: Beati mundo corde i quoniam ipsi Deum videbunt(Matth.V, 8). Cujus visio perfectum est gaudium, quod in plenae fidei corde versatur: et ossium germinatio subsequitur, de quibus ante I, jam diximus. Quorum Ii lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam. Melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare. Et nota, ioquit, erit manus Domini servis ejus, vel timentibus eum, et comminabitur inimicis, sive incredulis suis. Manus autem vel pro potentia accipitur, quod possit Deus omnia facere, quae promittit, juxta illud quod ei persona Dei Moyses loquitur ad Pharaonem: Nunc mittam manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de terra (Exod. III, 20). Et rursum ipse ad eumdem tyrannum: Ecsemanus Domini erit iMper jumenta tua (Exod. IX, 4); de qua ad Deum Psalmista dicebat: Manus tua gentes interfecit, et plantasti eoa (Psal. XLIII. 3). Aut certe manus Domini Christus intelligendus est, de quo et supra legimus: Manus mea fecit hiec omnia. Quam notam faciet Dominus servis suis et timentibus se, et comminabitur incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia comminetur. In quo consideranda verborum proprietas, quod non dixerit: Inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti, et ipsi ad Domini transeant servitutem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
