# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.36-43

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 26.36 to 26.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/26.36

I). Et rursum: larael sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit (Rom. IX, 31). Quare? Quia non ex fide, sed quasi ei operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali: omnis qui credit in eo, non confundetur (Ibid., 33). £rgo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidcm offensionis et in petram scandali, conterentur, captivique ducentur. Quodque ait, Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis Scripturarum versentur locis; sed semper humilia intelligant, peccatis peccata sociantes, et vincti laqueis delictorum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
