Latin
26.51 to 26.66
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 26.51-66
Unproofread scanNot analysed yet
suo, et foetus ovium, sive foetas oves ipse portet in humero suo. Sicut in Evangelio legimus, quod ovem errone. nn et a grege solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit (Luc. xv). Possumus oves foetas apostolos et apostolicos viros omnesque Eccleiæ doctores dicere qui salutem parturiunt plurimorum, et dicunt. cum Apostolo: Filioli mei, quos ilerum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gala,. IV, 19). Hebræi asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, Spiritum sanctu lingua sua appellari genere feminino, iv1 est, RUA CODSA (). Illudque quod in sexagesimoseptimo psalmo (vers. 12) dic itur: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, illi sic intelligunt I: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, his videlicet animabus quæ Spiritum sanctumconsecutæ sunt. Necuon et illud: Sicut oculi anciltæ in manibus dominæ suæ(Psal. CXXII, 2), animam interpretantur ancillam. ct dominam Spi itum sanctum. Sed et in Evangelio quod juxta Hebræos scriptum, Nazaræi lectitant, Dominus loquitur: Modo me tulit mater mea, Spiritus sanctus '. Nemo autem in hac parte scandalizari debet, quod dicatur apud Hebræos spiritus genere feminino, cum clusUra lingua appelletur genere masculino, et Græco serlone neutro. Iii divinitate euim nullus eft sexus. Et i leo in tribus principalibus linguis, quibus titulus Dominie a: scriptus est passionis, tribus generibus appellatur,utsciamus nullius esse generis quod diversumest.