Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27
Unproofread scanNot analysed yet
(Vera. 16, 17.) c Liga testimonia, signa legem in discipulis meis, et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praesiolabor eum. »Vox Domini loquentis ad Prophetam: quia, inquit, factus est Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, et missum ad se Emmanuel suscipere nolucrunt, Liga testimonia veteris instrumenti, et trade illa discipulis meis, qui Evangelium susceperunt, apustolis videlicet, sive apostolicis viris. Vel certe lex et prophetia usque ad Joannem ligetur apud eos (Matth. XI), et clausa sit atque signata, ut quod legunt, non intelligant, Pro discipulis enim, juxta Hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. Unde propheta respondit: quia Evangelio succedente, lex apud Judæos clausa est atque signata, et jubes eam nequaquam Judaeis, Bed gentibus assignari: idcirco ego exspectatio Emmanuelem, quem promittis esse venturum, de quo supra dixisti quod ipse sit pavor noster, et ipse terror noster, et nobis sit in sanctificationem; et praestolabor Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, hoc est, a Judaeis, quia eum recipere nolnerunt. LXX bone locum ita interpretati sunt: Tunc manifesti erunt qui signantur, ut non discant legem. Quod hunc sensum habet: quando ceciderint plurimi, et contriti fuerint et impegerint in lapidem offensionis, et in petram scandali, tunc manifesti erunt qui signantur in populo, ut nequaquam discant legem Mosis; sed obediant praeceptis evangelicis.