# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/27-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/27-3

(Vers. 15.) « Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. » LXX: « Nunc autem in infernum descendes, et ad fundamenta terræ. » Non ad infernum sponte descendes [al. descendens], hoc enim Domini Salvatoris est, ut vinctos de inferis liberet, sed ad infernum detraheris invitus, ut qui per virtutes poteras ad excelsa conscendere. per vitia detraharis ad poenas. Sancti pennas habent aquilæ, et pennas columnae, et possunt dicere: Volabo, et requiescam (Pial. LIV). Impii autem et Ægyptiorum similes demersi eunt quasi plumbum in aquil vebeluenlissilnis, et demersi sunt in profundum sicut lapis (Exod. XV). Unde et iniquitas, sive et melius habetur in Hebræo, impietas super talentum plumbi sedere coaspicitur (Zaeh. v). Ergo illud quod alibi legimus: Omnia gui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, i 4), enam rex confusionis passus est, ut detraheremur in fundamenta terræ, sive ut verius in Hebraico habetur, in profundum laci. De fundamenlis terrae in Deuteronomio scribitur: Ignissuccensus eat In (urore meo, ardebit usque ad infernum novissimum. Devorabit terram et fundamenta ejus (Deut. XXIII.,eus videlicet qu terrent sunt. Delacuquoque, quod per eum profunda significentur inferni, illa sunt testimonia: Assimilatus Bum eum descendentibus in lacum. Et: Posuerunt me in lacum novissimum (Pa. LXXXVII, 5, 7). Sicut euim lacus aquas ad se descendentes, ita infernu. animas suscipit: ad quem lacum descendit Banaias tempore nivis et frigoris, et interfecit in eo leonem (II Reg. XXIII, et I Par. XI). Unde et hæretici relinquunt fontem aquae viventi Dominum, et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valeant coulinere. De his lacis, qui fervorem non habent Spiritus sancti, nec Jeremiae prophetae similes sunt, qui juxta Septuaginta interpretes loquebatur: Inveni aquam calidam in deserto (Jerem. II); sed refrigescente charitate, calorem sancti Spiritus perdiderunt: ille est lacus, de quo idem jeremias loquitur: Sicut refrigerat lacus aquam, lie refrigerat malitia habentes se (Jerem. VI, 7). Qui utinam, juxta Apocalypsim Joanllis, aut calidi essent, aut frigidi (Apoe. III), id est, aut crederent, aut omnino uon crederent, ne per teporem et simulationem fidei a Domino rejicerentur i

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
