Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27-5
Unproofread scanNot analysed yet
c Salutes non fecimus in terra:idco non ccciderunt habitatores orhis. r LXX: c Non cademus, sed cadent habitatores terræ. I Diversa interpretatio necesse est ut diversum babeat et sensum. Juxta Hebraicum hoc dicitur: Quia nihil dignum tua fecimus misericordia, propterea impii non corruerunt, sed usque hodie prævalentet poasident tetram. LXX autem hoc asserunt, quod facientibus sanctis spiritum salutis super terram, qui terrae habitatores sunt corruant, licet inter orbem, qui Hebraice THEBEL (nn), et Græce dicttur οίϰουμένη, ac lerram, multa diversitas sit. Cadent ergo quicunque habitationi terras se dederunt, et in terrenis operibus fila radice fundati sunt; et non cadent qui sedent in orbe terrarum et requiescunt in Ecelesia, quae habitaculum Patris, et Filii, et Spiritus sancti est.