Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21.) «Et dabit vohis Doininus panem arctum, et aquam brevem. >Si ad,Zorobabel hæc referimus tempora, facilis interpretatio est; quod non fuerit sub eo perfecta lætitia, dicente David: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati: ut non consolationem plenam atque perfectam, sed similitudinem consolationis acciperent. Sin autem ad Salvatoris adventum, pants arctus et aqua brevis, juxta apostolum Paulum, et hunc eumdeni Isaiam prophetam, eVangelicus sermo praedicitur, qui pro laciniosis Legis observationibus atque mandatis, in URe. verbo recapitulavit omnia: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Consummatum enim et abbreviatum sermonem fecit Dominus super terram,Galat. v).