Latin
27.19 to 27.48
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27.19-48
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 49). Et supra legimus: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen aridum consumetur igni (Isa. IX, 13), et omnia zizania, quæ inimicus bomo superseminavit, dormiente patrefamitiM (Matth. XIII). De que et in Epistola Jacobi scribitur: Parvus ignis quam grandem succendit materiam! (Jac. III, 5.) Et in Proverbiis: In multis lignis viget ignis (Prov. xxvi, 20). Quanquam in eo quod proverbium est, aliud possit intelligi (Eccli. XXVIII). Nanc puto ignem sedisse super linguas apostolorum omniumque credentium, quando linguis variis loqaebaatur, et omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui recipiebant sermonem Domini (Act. u). Quod autem sequitur: Quasi tempestas currus, sive quadrigas ejus, Psalmorum edisseremus exemplis, in quibus scriptum est: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non tacebit. Ignis ante eum ardebit: et in circuitu ejus tempestas Matida (Psal. XLIX, 3). Et alibi Curru, Dei decem millibus multiplex millia lætantium (Psa/. LXVII, 18). His curribus et equis Elisaeus erat circumdatus, quos puer ejus videre non poterat. Unde ait; Domine, aperi oculos pueri hujus ut videat. Et apertis, inquit, oculis, vidit currus, et quadrigas, et equos per circuitum (IV Reg. VI, 17). Hoc curru igneo et Elias raptus ad caelum est, quando clamabat Elisæus: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Hæc autem universa narrantur, non quo Deus aut currus habeat, aut quadrigas, aut equorum velocitate portetur; de quo alibi scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. cm, 3); sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis; sic quando ad vindictam venit, ut debellet adversarios SUOS, in habitu victoris et triumphantis ostenditur. De furore Domini crebro diximus, quod sic accipi debeat quomodo oblivio ejus, et pœnitentia, et contristatio, et affectus caeteri, qui Dei non couveniunt majestati.