Latin
27.44 to 27.60
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 27.44-60
Unproofread scanNot analysed yet
III, 49). Porro LXX qui dixerunt: Quis novit mentem Domini, et quis consiliarius ejus fuit? huc intelligi volunt, quod mens et ratio et sensus Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in Psalmis canitur: Verbo Domini caeli firmati sunt ct spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psa/. XXXII, 6). Omnes gentes quæ non noverant Creatorem suum, sive universum mortalium genus ad comparationem Dei quasi stilla situla suut, et quasi momentum staleræ, quod levi pondere in partem alteram declinatur. Et quomodo si de simula stilla modica fluat, a portante negligitur: ita universa gentium multitudo supernis ministeriis comparata et angelorum multitudini, pro nihilo ducitur. Insulse quoque quasi saliva reputantur, sive ut Symmachus et Theodotio ipsum ponentes Hebraicum sicut DOC (),quod decictit: pro quo Aquila, Χεπτὸν βαλλόμενον transtulit. Aiunt autem Hebræi hoc verbo significari tenuissimum pulverem, qui venio raptante saepe in oculos mittitur, et sentitur potius quam videtur. Minutissima erpo frusta puivcris et pene invisibilia, hoc verbo appellantur: quas forsian Democritus cum Epicuro suo atomos vocat. Multaque suut nomina quæ ita leguntur [Al. intelliliguntur] in Græco, ut in Hebraico posita suni, propter interpretandi difficultatem, ct ad comparationem linguæ Hebrææ, tam Græc. quam Latini sermonis pauperiem. Siinulqne ut paulatim homines abstrahat ub idololatria, aufeit cæremonias victimarum; et docet quod omnia ligna Libani et armenta quæ in eo pascuntur, holocaustis ejus sum. cere nequeant. Si amem omnes gentes sic sunt in conspectu illius quasi nou siut, et quasi nihil et inane reputantur (in omnibus autem gentibus et Israel esO, ergo et ipse sic est quasi nun sit, et in nihili atque inane reputatur. Hoc dicimus, ut frangatur cjus superbia, et cæterarum gentium similes esse se noverint.