Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Vcis. 9.) «Infernus subter tc conturbatus est, in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes: omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis: cuncti principes nationum uninversi respondebunt, ct dicent tibi. i Hæc emphaticω̃s legenda sunt et secuæ modo; non quod facta siut, sed quod fieri potuerint: nisi forte animas regum quos interfererat, insultantes regi Babylonio occurrisse credimus. Solitium enim malorum est, cum inimicos viderint eadem sustinere.